

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 13: Versus 11
Et vidi.Descripta tribulatione quae erit per Antichristum, et suos participes, subjungit aliam quae fiet per suos apostolos quos ipse per totum mundum sparget.Cornua.Quia simulabunt se habere innocentiam, et puram vitam, et veram doctrinam, et miracula, quae Christus habuit et suis dedit; vel, duo Testamenta sibi usurpabunt.Et loquebatur sicut draco.Id est pseudoapostoli ita loquentur, sicut diabolus in Antichristo erat locutus.